Lo nuevo en la Liga Distributista

viernes, 25 de agosto de 2017

Rex

In Festo SANCTI LUDOVICI, Regis Franciae. 

Ludovicus IX, rex Francorum, notior cognomine Sanctus Ludovicus natus est die 25 Aprilis 1214 Pinciaci; obiit die 25 Augusti 1270 in Tunete. Ludovicus IX sanctificabitur anno 1297 a Bonifacio Papa VIII, nomine Sancto Ludovico Franciae. Saeculum tertium decimo in historiá Francicá nomine "saeculum aureum Sancti Ludovici" manet. Francia, forum artium et sapientium propter Sorbonam, opulenta et potens fuit. Ludovicus maximum exercitum imperabat et maximum regnum regebat. Cuius fama sanctitatis iustitiaeque, illo vivente, iam instituta est. Principes Europae eum elegerunt arbitrum querelarum suarum. Rex Franciae erat "primus inter pares." 

DEUS, qui béato Ludovíco inter falláces temporális regni delícias veram aeterni regni felicitátem toto corde concupiscere tribuisti; fac nos, quaésumus, ejusdem felicitátis amatóres, cujus in hoc sacramento pignus accépimus; Per Dóminum. 
Missale parisiense.

 

  © 2009 Desde la Roca del Grifo

True Contemplation Blogger Template by M Shodiq Mustika