+ Sequentia sancti Euangelii secundum Ioannem (XII, 31-36).
In
illo tempore: Dixit Iesus turbis Iudaeorum: Nunc iudicium est mundi:
nunc princeps huius mundi eiicietur foras. Et ego si exaltatus fuero a
terra, omnia traham ad meipsum. (Hoc autem dicebat, significans qua
morte esset moriturus). Respondit ei turba: Nos audiuimus ex lege, quia
Christus manet in aeternum: et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium
hominis ? Quis est iste Filius hominis ? Dixit ergo eis Iesus: Adhuc
modicum lumen in uobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non uos
tenebrae comprehendant: et qui ambulat in tenebris, nescit quo uadat.
Dum lucem habetis, credite in lucem: ut filii lucis sitis.